Ohio State nav bar

XIII.31-33

Part Four: Cicero's Self-Defense
(C) This moment in history.

XIII. 31.
Etenim iam diu, patres conscripti,

in his periculis coniurationis insidiisque versamur,

sed nescio quo pacto

omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae

maturitas in nostri consulatus tempus erupit.

Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur,

videbimur fortasse ad breve quoddam tempus

cura et metu esse relevati;

periculum autem residebit,

et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae.


Ut saepe homines aegri morbo gravi,

cum aestu febrique iactantur,

si aquam gelidam biberint,

primo relevari videntur,

deinde multo gravius vehementiusque adflictantur;

sic hic morbus,

qui est in re publica,

relevatus istius poena,

vehementius reliquis vivis ingravescet.

32.

Qua re

secedant improbi,

secernant se a bonis,

unum in locum congregentur,

muro denique (quod saepe iam dixi) secernantur a nobis:


desinant

insidiari domi suae consuli,

circumstare tribunal praetoris urbani,

obsidere cum gladiis curiam,

malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare:

sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque

quid de re publica sentiat.


Polliceor hoc vobis, patres conscripti,

tantam in nobis consulibus fore diligentiam,

tantam in vobis auctoritatem,

tantam in equitibus Romanis virtutem,

tantam in omnibus bonis consensionem,

ut Catilinae profectione

omnia patefacta, inlustrata,

oppressa, vindicata esse videatis.

33. PERORATIO

Hisce ominibus, Catilina,

cum summa rei publicae salute,

cum tua peste ac pernicie,

cumque eorum exitio

qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt,

proficiscere ad impium bellum ac nefarium.


Tu, Iuppiter,

qui isdem quibus haec urbs auspiciis es constitutus,

quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus,

hunc et huius socios

a tuis ceterisque templis,

a tectis urbis ac moenibus,

a vita fortunisque civium arcebis,

et homines

bonorum inimicos,

hostis patriae,

latrones Italiae

scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos,

aeternis suppliciis

vivos mortuosque mactabis.