Ohio State is in the process of revising websites and program materials to accurately reflect compliance with the law. While this work occurs, language referencing protected class status or other activities prohibited by Ohio Senate Bill 1 may still appear in some places. However, all programs and activities are being administered in compliance with federal and state law.

IV. 8-10

Part One (b): Catilines Actions and Plans

Remember Last Night With Me

IV.
Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem;
iam intelleges

multo me vigilare acrius ad salutem
quam te.[*] ad perniciem rei publicae.

 

Dico

 

te priore nocte venisse inter falcarios
non agam obscure in
M. Laecae domum;
convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios.

Num negare audes?
quid taces?
convincam, si negas.
Video enim

esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.

 

9.
O di immortales!

 

ubinam gentium sumus![*]
in qua urbe vivimus!
quam rem publicam habemus!

 

Hic, hic sunt,

 

in nostro numero, patres conscripti,
in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio [*],
qui de nostro omnium interitu,
qui de huius urbis atque adeo.
de orbis terrarum exitio [**] cogitent.

 

Hos ego video consul

 

et de re publica sententiam rogo,
et quos ferro trucidari oportebat,
eos nondum voce volnero.

 

Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina:
distribuisti partes Italiae;
statuisti quo quemque proficisci placeret;
delegisti

 

quos Romae relinqueres,
quos tecum educeres;

descripsisti urbis partis ad incendia:
confirmasti

te ipsum iam esse exiturum;

dixisti

paulum tibi esse etiam nunc morae,
quod ego viverem.

Reperti sunt duo equites Romani

qui te ista cura liberarent,
et [*] sese illa ipsa nocte paulo ante lucem
me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur.

 

10.
Haec ego omnia,
vixdum etiam coetu vestro dimisso,

 

 

domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi;
exclusi eos quos tu ad me salutatum miseras,

 

cum illi
ipsi venissent,
quos ego iam multis ac summis viris
ad me id temporis venturos esse praedixeram.