VII.16-18


Part Two: On Cataline's Character
(B) You are feared and hated: a failed tyrant, anathema to Patia

VII. Nunc vero quae tua est ista vita?
Sic enim iam tecum loquar,

non ut odio permotus esse videar,
quo debeo,
sed ut misericordia...........,
quae tibi nulla...... debetur.

 

[*]Venisti paulo ante in senatum.
Quis te ex hac tanta frequentia,

 

tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit?

Si hoc post hominum memoriam contingit nemini,
vocis expectas contumeliam,
cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus?

Quid, quod adventu tuo

ista subsellia vacuefacta sunt?

quod omnes consulares,

qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt,

simul atque adsedisti,
partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt?
quo tandem animo tibi ferendum putas?

17.
Servi (mehercule) mei si me isto pacto metuerent,

ut te metuunt omnes cives tui,

domum meam relinquendam putarem:
tu tibi
urbem...non arbitraris?

et, si me meis civibus iniuria suspectum

tam graviter atque offensum viderem,

carere me aspectu civium

quam infestis omnium oculis conspici mallem.

Tu,
cum conscientia scelerum tuorum agnoscas

odium omnium iustum et iam diu tibi debitum,

dubitas quorum mentes sensusque volneras,

eorum aspectum praesentiamque vitare?

 

Si te parentes timerent atque odissent tui,
neque eos ulla ratione placare posses,
tu (opinor) ab eorum oculis aliquo concederes.

Nunc te patria,

 

quae communis est parens omnium nostrum,
odit ac metuit,
et iam diu nihil te iudicat
nisi de parricidio suo cogitare:

huius tu , neque auctoritatem verebere,

nec iudicium sequere,
nec vim pertimesces?

 

18.
Quae tecum, Catilina, sic agit,
et quodam modo tacita loquitur:

Nullum iam aliquot annis facinus exstitit

 

nisi per te,

nullum flagitium

sine te:

tibi uni multorum civium neces,
tibi vexatio direptioque sociorum inpunita fuit ac libera:

tu

non solum ad neglegendas leges et quaestiones,
verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti.

Superiora illa,
quamquam ferenda non fuerunt,
tamen, ut potui, tuli:
nunc vero me
totam esse in metu
propter unum te,
quicquid increpuerit
Catilinam timeri,
nullum videri contra me consilium iniri posse
quod a tuo scelere abhorreat,
non est ferendum.

Quam ob rem discede,
atque hunc mihi timorem eripe,

si est verus,sin falsus,
ut tandem aliquando timere desinam.