II.4-6

Exordium (part 2): On the Crisis
Past, Present, Future

II. 4.
Decrevit quondam senatus,
ut L. Opimius consul videret
ne quid res publica detrimenti caperet.
Nox nulla intercessit:

interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones
C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus;
occisus est cum liberis
M. Fulvius consularis. [*]

Simili senatus consulto
C. Mario et L. Valerio consulibus
est permissa res publica:

num unum diem postea
L. Saturninum tribunum plebis
et C. Servilium praetorem
mors ac rei publicae poena remorata est?

At vero nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.

Habemus enim huiusce modi senatus consultum,
verum inclusum in tabulis,
tamquam in vagina reconditum,

quo ex senatus consulto
confestim te interfectum esse, Catilina, convenit.

Vivis,
et vivis
non ad deponendam,
sed ad confirmandam audaciam.

Cupio, patres conscripti,
me esse clementem:
cupio in tantis rei publicae periculis
me non dissolutum videri;
sed iam me ipse
inertiae nequitiaeque condemno.[*]

5.
Castra sunt in Italia
contra populum Romanum in Etruriae faucibusconlocata [**]:
crescit in dies singulos
hostium numerus;

eorum autem castrorum

imperatorem ducemque hostium
intra moenia atque adeo in senatu videmus,
intestinam aliquam cotidie
perniciem rei publicae molientem.

[*]Si te iam, Catilina, comprehendi,
si[**] interfici iussero,
credo, erit verendum mihi
ne non hoc potius omnes boni serius a me
quam quisquam crudelius factum esse dicat.
Verum ego hoc,
quod iam pridem factum esse oportuit,
certa de causa
nondum adducor ut faciam.
Tum denique interficiere,
cum iam nemo tam improbus,
tam perditus,
tam tui similis inveniri poterit,
qui id non iure factum esse fateatur.

6.
Quam diu quisquam erit
qui te defendere audeat,
vives;
et vives
ita ut vivis,
multis meis et firmis praesidiis oppressus,
ne commovere te contra rem publicam possis.
Multorum te etiam oculi et aures
non sentientem,
sicut
adhuc fecerunt,
speculabuntur atque custodient