XI.27-29

Part Four: Cicero's Self-Defense
(A) Querimonia Patriae

XI.
Nunc, ut a me, patres conscripti,

percipite, quaeso, diligenter quae dicam,
et ea penitus animis vestris mentibusque mandate.

Etenim si mecum patria,

quae mihi vita mea multo est carior,

si cuncta Italia, si omnis res publica, loquatur:

M. Tulli, quid agis?
Tune eum,

quem esse hostem comperisti,
quem ducem belli futurum vides,
quem expectari imperatorem in castris hostium sentis,
auctorem sceleris,
principem coniurationis,
evocatorem servorum et civium perditorum,
exire patiere,
ut abs te non emissus ex urbe,
sed immissus in urbem esse videatur?

Non hunc in vincla duci, ............
non ad mortem rapi, .......
non summo supplicio mactari .. imperabis?

28.
Quid tandem te impedit?
Mosne maiorum?
At persaepe etiam privati in hac re publica

perniciosos cives morte multaverunt.

 

An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt?
At numquam in hac urbe

 

 

An invidiam posteritatis times?
Praeclaram vero populo Romano refers gratiam,

 

qui te hominem per te
cognitum, nulla commendatione maiorum,
tam mature ad summum imperium
per omnis honorum gradus extulit,

si propter invidiam

aut alicuius periculi metum
salutem civium tuorum neglegis.

29.
Sed si quis est invidiae metus,
num est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia

quam inertiae ac nequitiae pertimescenda?

An cum bello vastabitur Italia,

vexabuntur urbes,
tecta ardebunt,

tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?