I. 1-3

Exordium (part 1): On the Crisis

The character of the present in contrast with the past.

I. 1.

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?
Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?

Nihilne te nocturnum praesidium Palati,
nihil urbis vigiliae, nihil timor populi,
nihil concursus bonorum omnium,
nihil hic munitissimus habendi senatus locus,
nihil horum ora voltusque moverunt?

Patere tua consilia.
non sentis?
constrictam iam horum omnium scientia
teneri coniurationem tuam[*]
non vides? Quid proxima, ......
quid superiore...nocte egeris,
ubi fueris,
quos convocaveris,.....
quid consilii ceperis, ...
quem nostrum ignorare arbitraris?

2.
O tempora, o mores!

Senatus haecintellegit,
consul videt:
hic tamen[*] vivit.

Vivit?
immo vero etiam
in senatum venit,
fit publici consili particeps,
notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum.

Nos autem, fortes viri, satis facere rei publicae videmur,
si istius furorem ac tela vitemus.

Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis .. iam pridem oportebat; in te conferri pestem
quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris.

3.
[*]
An vero
vir amplissumus,
P. Scipio, pontifex maximus,
Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae
privatus interfecit:
Catilinam,orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem,
nos consules perferemus?
Nam illa nimis antiqua praetereo,
quod C. Servilius Ahala
Sp. Maelium novis rebus studentem
manu sua occidit.

Fuit, fuit ista [*] quondam in hac re publica virtus,
ut viri fortes
acrioribus suppliciis civem perniciosum
quam acerbissimum hostem[*]
coercerent.

Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave.

Non deest ei publicae consilium,
neque auctoritas huius ordinis;
nos, nos, dico aperte, consules desumus.